Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 3.39 Cic. Rep. 3.42 () >>Cic. Rep. 3.44

3.40 Lactant. Div. Inst. 5.18.4 Vult plane virtus honorem, nec est virtutis ulla alia merces . Quam tamen illa accipit facile, exigit non acerbe . Huic tu viro quas divitias obicies? quae imperia? quae regna? qui ista putat humana, sua bona divina iudicat . Sed si aut ingrati universi aut

-- --

invidi multi aut inimici potentes suis virtutem praemiis spoliant, ne illa se multis solaciis oblectat maximeque suo decore se ipsa sustentat. August. C.D. 22.4 Quorum non corpora sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id, quod esset e terra, nisi in terra maneret. Non. 125M Numquam viri fortissimi fortitudinis, inpigritatis, patientiae Non. 132M Pyrrhi videlicet largitas Fabricio aut Samnitium copiae Curio defuerunt. Non. 522M,68M Cuius etiam focum Cato ille noster, cum venerat ad se in Sabinos, ut ex ipso audiebamus, visere solebat, apud quem sedens ille Samnitium, quondam hostium, tum iam clientium suorum, dona repudiaverat.

ch. 293.41

Asia Ti. Gracchus, perseveravit in civibus, sociorum nominisque Latini iura neglexit ac foedera. Quae si consuetudo ac licentia manare coeperit latius imperiumque nostrum ad vim a iure traduxerit, ut, qui adhuc voluntate nobis oboediunt, terrore teneantur, etsi nobis, qui id aetatis sumus, evigilatum fere est, tamen de posteris nostris et de illa immortalitate rei publicae sollicitor, quae poterat esse perpetua, si patriis viveretur institutis et moribus.

-- --

ch. 303.42

Quae cum dixisset Laelius, etsi omnes, qui aderant, significabant ab eo se esse admodum delectatos, tamen praeter ceteros Scipio quasi quodam gaudio elatus: Multas tu quidem, inquit, Laeli, saepe causas ita defendisti, ut ego non modo tecum Servium Galbam, collegam nostrum, quem tu, quoad vixit, omnibus anteponebas, verum ne Atticorum quidem oratorum quemquam aut suavitate .

Non. 262M duas sibi res, quo minus in vulgus et in foro diceret, confidentiam et vocem, defuisse Sch. Iuvenal. Sat. 6.480

inclusorum hominum gemitu mugiebat taurus.

ch. 31



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 3.39 Cic. Rep. 3.42 () >>Cic. Rep. 3.44

Powered by PhiloLogic